<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>quod</reg> haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium<note>sequestrum <hi rend="italics">B</hi> </note>, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. <reg>numquam</reg> enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese<note>si sese <hi rend="italics">scripsi</hi>: ses se <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: si se <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. <reg>quod</reg> quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas<note>cupiditas <hi rend="italics">b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </hi>: cupiditatis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: cupidus (-idinis <hi rend="italics">g</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">del. Lambinus</hi> </note> ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>nam</reg> quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. <reg>tabulas</reg> qui in patris potestate est<note><app><lem>est</lem></app> sit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> nullas conficit<note>confecit <hi rend="italics">ed. R</hi> </note>. <reg>versuram</reg> numquam omnino fecit ullam. <reg>sumptus</reg> unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis<note><app><lem>dixistis</lem></app> eum <hi rend="italics">add. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>, ego delevi</hi> (<hi rend="italics">clausulae gratia</hi>)</note> habitare. <reg>nunc</reg> demum<note>demum || || || <hi rend="italics">P</hi>: demum, iudices <hi rend="italics">Halm</hi> </note> intellego <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublii</ex></expan></choice> Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. <reg>vos</reg> autem dum illi placere voltis, ad tempus eius<note><app><lem>eius</lem></app> eris <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">num</hi> eri?</note> mendacium vestrum<note><app><lem>vestrum</lem></app><hi rend="italics">sequuntur in Peg verba</hi> renuerit qui unguenta § 27 <hi rend="italics">usque ad</hi> inanes metus § 36</note> accommodavistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>reprehendistis</reg> a patre quod semigrarit. <reg>quod</reg> quidem in hac<note>in hac <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: iam in hac <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> aetate minime reprendendum est. <reg>qui</reg> cum et ex publica causa<note>ex publica causa <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>, Francken</hi>: et (<hi rend="italics">om.</hi> et <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) ex rei p. causa <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset<note><app><lem>et cum...abesset</lem></app> cum...abesset, et <hi rend="italics">Schwartz</hi> </note>, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset<note>posset <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>P2bg2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>: possit <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, conduxit in Palatio non magno domum. <milestone n="8" unit="chapter"/> <reg>quo</reg> loco possum dicere id quod vir clarissimus, <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit: </p><p>Vtinam ne in nemore Pelio — <reg>ac</reg> longius mihi<note>mihi quidem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: quidem mihi <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> quidem contexere hoc carmen liceret: </p><p><reg>nam</reg> numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet </p><p>Medea animo aegro, amore saevo saucia. <reg>sic</reg> enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque<note>migrationemque hanc <hi rend="italics">scripsi</hi>: migrationemque huic <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: eamque migrationem huic <hi rend="italics">Kayser</hi> </note> hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>quam</reg> ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. <reg>aiebant</reg> <note><app><lem>aiebant</lem></app> || aiebant (-i- <hi rend="italics">m. 2 in ras.</hi>) <hi rend="italics">P</hi>: iaciebant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. <reg>si</reg> mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste<note>quo iste <hi rend="italics">b2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </hi>: quote <hi rend="italics">P1eg</hi>: quoto <hi rend="italics">P2bh</hi>: quo <hi rend="italics">g2</hi> </note> fonte senator emanet. <reg>nam</reg> si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus<note>arcessitus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: accersitus <hi rend="italics">cett.</hi> </note> et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum<note>esse solum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: solum esse <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> qui vobis gratificari vellet inventum. </p><p><quote><reg>de</reg> teste Fufio<note>DE TESTE FVFIO <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> (<hi rend="italics">cf. Mur.</hi> 57)</note>.</quote></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>nec</reg> tamen<note><app><lem>tamen</lem></app> tantum <foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign> </note> illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco<note>perhorresco <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: pertimesco <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note>. <reg>est</reg> enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores<note>suas uxores <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">contra Severian., Rhet. M. p.</hi> 369)</note> suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. <reg>graves</reg> erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt<note>audeant <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </hi> </note>, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse<note>coepisse <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>eg<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: caedisse <hi rend="italics">Ph</hi> </note> de tantis iniuriis experiri. <milestone n="9" unit="chapter"/> <reg>sed</reg> totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis<note>debebitis propulsare <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>non</reg> enim ab isdem accusatur <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur<note>administrantur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. </p></div></div></body></text></TEI>