<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>tot</reg> igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. <reg>quem</reg> ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? <reg>nobis</reg> quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere<note>merere <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: mereri <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. <reg>qua</reg> in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet<note>defenderet (-rit <hi rend="italics">h</hi>) <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: defenderat <hi rend="italics">P</hi> </note>, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. <reg>sed</reg> qui prima illa<note>illa prima <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac<note><app><lem>ac</lem></app> et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> pudicitia, cum iam sese<note>iam sese <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: is iam se <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: iam se <hi rend="italics">Vollgraf</hi> </note> conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>at</reg><note>at <hi rend="italics">Francken</hi>: ac <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. <reg>et</reg> multi hoc idem ex omni ordine<note>ordine omni <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> atque ex omni aetate fecerunt. <reg>habuit</reg> enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat<note>simulaverat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>erant</reg> apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. <reg>flagrabant</reg> vitia libidinis apud illum<note><app><lem>illum</lem></app> eum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>; vigebant etiam studia rei militaris. <reg>neque</reg> ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque <add>atque</add> <note>atque <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: et <hi rend="italics">unus det.</hi> </note> inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. <milestone n="6" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>quis</reg> clarioribus viris quodam tempore<note><app><lem>quodam tempore</lem></app> quondam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">contra Frontonem, ad Anton.</hi> ii. 6)</note> iucundior, quis turpioribus<note>turpioribus viris <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? <reg>illa</reg> vero, iudices, in illo homine admirabilia<note>admirabilia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: mirabilia <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis<note>corporibus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> esset et <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign></hi>: esset (<hi rend="italics">ante ras. P</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac<note><app><lem>ac</lem></app> et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter<note>audaciter <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>Beg</hi>: audacter <hi rend="italics">Ph</hi> </note>, cum libidinosis luxuriose vivere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>hac</reg> ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex<note>ex omnibus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae<note>quadam rei p. adsimulatam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> tenebat. <reg>neque</reg> <note><app><lem>neque</lem></app> ne <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis<note>facultatis <hi rend="italics">Madvig</hi> </note> et patientiae radicibus niteretur. <reg>qua</reg> re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. <reg>est</reg> enim commune cum multis et cum quibusdam<note>quibusdam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: quibusdam etiam <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> (<hi rend="italics">cf. Zielinski p.</hi> 77)</note> bonis. <reg>me</reg> ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. <reg>cuius</reg> in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius<note>ipsius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> amicitiae crimen reformidet. <milestone n="7" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>itaque</reg> a maledictis impudicitiae<note>impudicitiae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Garatoni ex Quintil.</hi> iv. 2. 27: pudicitiae <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa<note>oratio delapsa est <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>posuistis</reg> enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam<note>propter amicitiam hunc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. <reg>qui</reg> enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? <reg>nimium</reg> multa de re minime dubia loquor; hoc tamen<note>tamen <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: tantum <hi rend="italics">Lambinus</hi> </note> dico. <reg>non</reg> modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. </p></div></div></body></text></TEI>