<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><milestone n="1" unit="chapter"/><p><reg>si</reg> quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque<note>consuetudinisque <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: consuetudinis <hi rend="italics">cett.</hi> </note> nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod<note><app><lem>quod</lem></app> quia <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur<note><app><lem>arguatur</lem></app> accusatus <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> ut eo neglecto civitas stare non possit. <reg>idem</reg> cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus<note>magistratibus <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign></hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> </note> vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem<note>adulescentem nobilem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius<note>Atratini ipsius <hi rend="italics">scripsi</hi>: Atratini illius <hi rend="italics">BP<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: illius <hi rend="italics">Muretus</hi> </note> pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem<note>libidinem muliebrem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: muliebrem Jibidinem <hi rend="italics">cett.</hi> </note> comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>etenim</reg> si attendere diligenter atque<note>atque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: et <hi rend="italics">Angelius</hi> </note> existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. <reg>sed</reg> ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. <reg>si</reg> voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. <reg>ceteris</reg> non modo nihil<note>nihil <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </hi> </note> ignoscendum sed etiam acriter est resistendum. <milestone n="2" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>ac</reg> mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et<note>causa et <hi rend="italics">Bake</hi>: causae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: causa <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. <reg>obiectus</reg> est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. <reg>de</reg> dignitate <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Caelius<note>M. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus<note>etiam sine...tacitus <hi rend="italics">ed. R</hi>: et sine...tacitus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: et sine...et tacitus <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> facile ipse respondet<note>respondit <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi> </note>; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio habitam esse summam hodieque<note>summam hodieque <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>P1<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign></hi>: summamque hodie <hi rend="italics">P2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>equitis</reg> autem Romani<note>autem Romani <hi rend="italics">Quintil.</hi> xi. I. 28: Romani autem <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> esse filium criminis loco<note>criminessloco <hi rend="italics">P1</hi>: criminis in loco <hi rend="italics">coni. Halm</hi> (<hi rend="italics">contra Quintil.</hi>)</note> poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. <reg>nam</reg> quod de pietate dixistis, est ista quidem<note>ista quidem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: quidem ista <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> nostra<note>vestra <hi rend="italics">b, Halm</hi> </note> existimatio sed iudicium certe parentis. <reg>quid</reg> nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>nam</reg> quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†<note>Praestutiani <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: praetoriani (-tori-<hi rend="italics">P2 in ras.</hi>) <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: Praetutiani <hi rend="italics">Gruter</hi> (<hi rend="italics">cf. Plin. N. H.</hi> iii. 13-14): Puteolani <hi rend="italics">Beroaldus</hi> (<hi rend="italics">cf. Val. Max.</hi> ix. 3. 8): Tusculani <hi rend="italics">Baiter</hi> (<hi rend="italics">cf. C. I. L.</hi> xiv. 2622)</note> maiores honores habuerunt, iudices<note>iudices <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note>, quam<note><app><lem>quam</lem></app> per <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> absenti <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. <reg>idemque</reg> nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. <reg>videor</reg> mihi iecisse<note>iecisse <hi rend="italics">ex</hi> legisse <hi rend="italics">P</hi>: egisse <hi rend="italics">Halm</hi> </note> fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. <reg>neque</reg> enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. <reg>equidem</reg>, <milestone n="3" unit="chapter"/> </p></div></div></body></text></TEI>