ac Ac P 1 : at P 2 rell. tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea ea et 23 esse om. Schol. me pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti. nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo respondebo G me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum principum H all. (prin P 1 ) om. B Σ civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo. qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum ei cum scripsi ( Cl. Qu. iv. 174): et cum PBG all. ( infra § 29; Sest. § 103): cum Hks : cum et Schol. : cum ei C. Fr. Hermann, edd. : quod ei Madv. patriae pepercerim pepercerim P rell. : pepercissem Schol. ( sed hic sine voc. seq. quam): peperci Hermann, edd. quam servaram servaram PB Σ H : serueueram Schol. , et, si ego te perditorem proditorem Reid et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatum revocatum ? Klotz . at enim Ita enim Bake dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi! scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desiderio cuius desiderio forum mutum fuit A , ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. sed nihil sit factum mea causa: omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque in in P rell. praeter s (ad); Arch. § 30; praep. om. k, del. Madv. memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam? quod quidem ego tibi reddo tuum reddo mutuum Pluygers ; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae rei pub. nomine s , sic ego te, quamquam es es Wesenberg : sis codd. omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine. atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicant quid dicant scripsi : iudicent codd. ( Verr. iii, § 3): quid iudicent coni. Jordan , id est maximi momenti et ponderis. duo sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. honos tali tali ed. Hervag. : talis codd. populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. de te autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in salute exspectamus. sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum cum om. HGs homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo sed etiam sordidissimo addidi ( de Legg. iii, § 20): sed contemptissimo Madv. atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo Verba atque infimo ... abrogantissimo ( sic ) suppl. in mg. P 2 et mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de te ( ante de) PGE : om. B Σ Hks te ipso rogaro.