<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergas—in illorum enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: verum tamen quaero<note>verum tamen quaero <hi rend="italic">Lamb.</hi>: verum etiamen quaero <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: verum etiam in quaero <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: verum etiam inquiro (quaero <hi rend="italic">k</hi>) <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi>k</hi></note>, cum in<note>in <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium<note>omnium <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> societas fuerit —id quod non solum bonorum, verum etiam improborum iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te <add>non</add><note>non <hi rend="italic">add. ed. Hervag.</hi></note> numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvante—quaero qui possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere? <reg>extremum</reg> illud est quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata? <reg>non</reg> coarguo inconstantiam orationis ac testimoni tui—quas enim huius actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum autem<note>autem <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: hoc <hi rend="italic">G</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 138; <hi rend="italic">Balb.</hi> § 41)</note> eius causam periculumque coniungis<note>coniungis <hi rend="italic">edd.</hi>: coniungas <hi rend="italic">PBG<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note>, eum summis laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi quem negaris<note>negaveris <hi rend="italic">Schol.</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 61)</note> reum omnino de vi fieri debuisse? </p></div></div></body></text></TEI>