<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>ac</reg> si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit C. Caesarem nuper<note>nuper <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse<note>se <hi rend="italic">post</hi> dixisse <hi rend="italic">add. Baiter</hi></note> C. Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illum<note>illum <hi rend="italic">Schol.</hi>: ipsum (ipse) <hi rend="italic">codd.</hi></note> respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere. </p></div></div></body></text></TEI>