<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>atque</reg> illud etiam audire <add>de</add> te<note>de te <hi rend="italic">Orelli</hi>: te <hi rend="italic">P rell. praeter G<hi rend="superscript">2</hi></hi> (ex te): a te <hi rend="italic">ed. R.</hi>: de te audire <hi rend="italic">cod. Fris ab Halmio collatus</hi></note> cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis<note><w type="lemma">salvis</w> salutis <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G</hi></note> auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt<note>sint <hi rend="italic">Hks</hi></note>, paream; cum mea lex dilucide vetet <quote rend="smallcaps"><reg>biennio</reg> qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die</quote>, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse<note>posse <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: esse <hi rend="italic">codd.</hi></note> reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias<note>fias <hi rend="italic">Lamb.</hi>: fiat <hi rend="italic">codd.</hi></note>? </p></div></div></body></text></TEI>