quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam cum clarissimis viris causam P 2 B Σ G (§ 13): cum clarissimi viri causam P 1 : cum clarissimi viri causa Madv. fort. recte tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo tricensimo P 1 : tricesimo rell. ? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed est sed PB Σ G : sed Garatoni, Madv. in omni memoria est memoria est Lamb. : mem. sit ( ex memoriast) codd. omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium Clodium secl. Bake . qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me a me s. l. P 2 dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi test. quae mihi s. l. P 2 brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo.