sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo visendum coni. Baiter : quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit cum toga pulla? cui de balineis balneis P 2 B Σ exeunti praeter te toga pulla umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, cum accumberent ⟨cum togis albis⟩ cum K. Busche ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fibulo Fidulo GEs atrato ceterisque tuis furiis funestum intulisti. quis tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae? hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocos cocos PBG : coquos edd. vett. fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras expleras Naugerius (1): expiares P 1 G : expiaras P 2 Σ ? quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium videras? Videras dominum ... convivium ( sine signo interrog. ) Madv., Mueller ? quae tanta te te hic suppl. Baiter : te tanta Hks ed. V. : tanta rell. tenuit amentia dementia s : insania Hk all. ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare? quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam cum clarissimis viris causam P 2 B Σ G (§ 13): cum clarissimi viri causam P 1 : cum clarissimi viri causa Madv. fort. recte tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo tricensimo P 1 : tricesimo rell. ? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed est sed PB Σ G : sed Garatoni, Madv. in omni memoria est memoria est Lamb. : mem. sit ( ex memoriast) codd. omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium Clodium secl. Bake . qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me a me s. l. P 2 dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi test. quae mihi s. l. P 2 brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo. quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris quaestoris Schol. escenderit escenderit Ang. Maius : ascenderit PBG all. ( Verr. iv, § 51): exciderit Schol. eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit deiecerit Schol. : delegerit P rell. , eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque illud etiam quaero, cum cum Ald. : quod codd. , postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur arbitretur codd. : arbitraretur edd. ,— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse? et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo volo etiam Hks audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. de gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne spectarasne ks : spectarisne P rell. id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores oratores Schol. : curatores P rell. , non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset posset edd. : possit codd. ?