<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>et</reg> quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? <reg>quae</reg> cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei<note><w type="lemma">ei</w> et <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (§ 7)</note> contumeliosissime totiens<note><w type="lemma">cum ... totiens</w> cui totiens (<hi rend="italic">med. omiss.</hi>) <hi rend="italic">Schol.</hi></note> male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis. </p></div></div></body></text></TEI>