quid ergo ego ks de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime impurissime PB Σ w : imp. et perditissime G et pler. (§ 19) hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur?