<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ergo<note>ego <hi rend="italic">ks</hi></note> de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. <milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>sed</reg> qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? <reg>inculcarisne</reg> ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime<note>impurissime <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>w</hi>: imp. et perditissime <hi rend="italic">G et pler.</hi> (§ 19)</note> hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur? </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>et</reg> quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam<note>iam <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G<hi rend="superscript">2</hi></hi>: sed iam <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">1</hi></hi>: etiam <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>s</hi></note> alias tulisses, exspectarisne dum<note>dum <hi rend="italic">Manutius</hi>: cum <hi rend="italic">codd.</hi></note> C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum <quote>qui<note>in eum (eam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>) qui <hi rend="italic">codd.</hi>: Quicumque <hi rend="italic">Cobet, Mueller</hi> (<hi rend="italic">Rabir.</hi> § 14)</note> tuam post legem reus factus esset,</quote> ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae? </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dices</reg> familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. <reg>praeclara</reg> defensio facinoris tui! <reg>nam</reg> <reg>maximi</reg> quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem<note>commodiore inimico suo conditionem (contionem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>) reiectionis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BG all.</hi>: **com~odiore iectionis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">mediis omissis</hi>): reo commodum reiect. <hi rend="italic">Halm</hi></note> reiectionis dare noluisse. <reg>nihil</reg> <reg>maximus</reg> fecit alienum aut sua virtute aut illis viris<note>illis viris <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): illis <hi rend="italic">GE</hi>: illius <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>w</hi>: illius familiarissimis clar. vir. (viris clar.) <hi rend="italic">Hks all.</hi></note> clarissimis, Paulis, <reg>maximis</reg>, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. <reg>ac</reg> nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>et</reg> quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? <reg>quae</reg> cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei<note><w type="lemma">ei</w> et <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (§ 7)</note> contumeliosissime totiens<note><w type="lemma">cum ... totiens</w> cui totiens (<hi rend="italic">med. omiss.</hi>) <hi rend="italic">Schol.</hi></note> male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>atque</reg> etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? <reg>dices</reg> supplicationes te illas non probasse. <reg>optime</reg>: nullae fuerint<note>fuerint <hi rend="italic">Angelius</hi>: fuerunt <hi rend="italic">codd.</hi></note> supplicationes. <reg>videsne</reg> me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? <reg>nulla</reg> supplicatio fuerit. <reg>cedo</reg> quis umquam cenarit atratus? <reg>ita</reg> enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis. </p></div></div></body></text></TEI>