quid ergo ego ks de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime impurissime PB Σ w : imp. et perditissime G et pler. (§ 19) hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur? et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam iam PB Σ G 2 : sed iam G 1 : etiam b 2 s alias tulisses, exspectarisne dum dum Manutius : cum codd. C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum qui in eum (eam P 1 ) qui codd. : Quicumque Cobet, Mueller ( Rabir. § 14) tuam post legem reus factus esset, ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae? dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. praeclara defensio facinoris tui! nam maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem commodiore inimico suo conditionem (contionem P 2 B Σ ) reiectionis P 2 BG all. : **com~odiore iectionis P 1 ( mediis omissis ): reo commodum reiect. Halm reiectionis dare noluisse. nihil maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis viris illis viris Naugerius (1): illis GE : illius PB Σ w : illius familiarissimis clar. vir. (viris clar.) Hks all. clarissimis, Paulis, maximis , Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre. et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? quae cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei ei et PB Σ (§ 7) contumeliosissime totiens cum ... totiens cui totiens ( med. omiss. ) Schol. male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis. atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? dices supplicationes te illas non probasse. optime : nullae fuerint fuerint Angelius : fuerunt codd. supplicationes. videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? nulla supplicatio fuerit. cedo quis umquam cenarit atratus? ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis.