<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p>L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat<note>praestr. <hi rend="italic">GEs</hi>: perstr. <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H rell.</hi></note>, credo, oculos Vatini<note>Vatini <hi rend="italic">codd.</hi> (§§ 15, 19): <hi rend="italic">secl. Ernest., Madv.</hi>: Vettii <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: oculos tuos, Vatini <hi rend="italic">coni. Jordan</hi></note>,—quem tu<note><w type="lemma">tu</w> tum <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset. <reg>huius</reg> etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duo<note>duo <hi rend="italic">PG</hi>: duos <hi rend="italic">Schol. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> nefarios patriae proditores, domesticos hostis<note>domest. hostis <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti. </p></div></div></body></text></TEI>