<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>ac</reg> ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in<note>in <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. GEs</hi>: rei pub. <hi rend="italic">Hk all.</hi></note> re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres et ab<note>ab <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: a <hi rend="italic">Schol. s</hi>: ad <hi rend="italic">GE</hi></note> tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimus<note>et const. <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, sublato auxilio, exclusis amicis, vi<note>vi <hi rend="italic">Schol.</hi>: ut <hi rend="italic">P rell.</hi></note> perditorum hominum incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duceretur? </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaero</reg> num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem qui M. Bibulum domo<note>domo <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi></hi>: domum <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G<hi rend="superscript">1</hi>.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> domu? (<hi rend="italic">Verr.</hi> v, § 128)</note> vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, id<note>id <hi rend="italic">del. Garat.</hi></note> te tribuno plebis consuli<note>consili <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: consilii <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> domus exsilium esse non posset? </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>simulque</reg> mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salute<note>qui (<hi rend="italic">ante</hi> de) <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">post</hi> salute <hi rend="italic">habent GE</hi></note> consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum<note>primum <hi rend="italic">Hks</hi>: primam <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> eam rem publicam<note>publicam (.p.) <hi rend="italic">et</hi> inventis <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertere<note>evertere <hi rend="italic">GE<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non <add>modo</add><note>modo <hi rend="italic">Angelius</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas? </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/>fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et<note>et <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> principes civitatis tollere et<note>tollere et <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> delere tua rogatione conareris<note>conareris <hi rend="italic">codd. praeter Schol.</hi> (conarere): <hi rend="italic">contra usum Tullianum, credo, varietatis gratia in extremis syllabis</hi></note>, cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo fuisse, mortem<note>mortem <hi rend="italic">om. GEs</hi> (<hi rend="italic">unde in dett.</hi> necem <hi rend="italic">ante</hi> offerre <hi rend="italic">adiectum est</hi>)</note> Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco conlocaris, quo auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni plebis principes civitatis producere consuerunt? ibi tu indicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et dementiae<note>dementiae <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: menti <hi rend="italic">codd.</hi></note> tuae praebere voluisti. <reg>dixeritne</reg><note>Dixeritne <hi rend="italic">sic distinxi</hi> (<hi rend="italic">et ita B</hi>): <hi rend="italic">cf.</hi> Inculcarisne § 26</note> L. Vettius in contione tua rogatus a te sese auctores et impulsores et socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras<note>spoliaras <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> consulatu, patria privare cupiebas; L. Lucullum, cuius tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consili in<note>in <hi rend="italic">Angelius</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> libertate communi tuenda maxime liberum, cum filio principe iuventutis cum re publica coniunctiore etiam quam<note>quam <hi rend="italic">s</hi>: cum <hi rend="italic">PB rell.</hi></note> ab illa aetate postulandum fuit, delere voluisti; </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p>L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat<note>praestr. <hi rend="italic">GEs</hi>: perstr. <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H rell.</hi></note>, credo, oculos Vatini<note>Vatini <hi rend="italic">codd.</hi> (§§ 15, 19): <hi rend="italic">secl. Ernest., Madv.</hi>: Vettii <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: oculos tuos, Vatini <hi rend="italic">coni. Jordan</hi></note>,—quem tu<note><w type="lemma">tu</w> tum <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset. <reg>huius</reg> etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duo<note>duo <hi rend="italic">PG</hi>: duos <hi rend="italic">Schol. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> nefarios patriae proditores, domesticos hostis<note>domest. hostis <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti. </p></div></div></body></text></TEI>