<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>volo</reg> uti mihi respondeas num quis ex toto conlegio legem sit ausus<note><hi rend="italic">Ante verba</hi> sit ausus <hi rend="italic">opinatur <quote>sine auspiciis</quote> aut <quote>auspiciis sublatis</quote> excidisse K. Busche</hi></note> ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod<note>quod <hi rend="italic">Goveanus</hi>: cum <hi rend="italic">codd.</hi></note> novem tui conlegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo. </p></div></div></body></text></TEI>