volo uti mihi respondeas num quis ex toto conlegio legem sit ausus Ante verba sit ausus opinatur sine auspiciis aut auspiciis sublatis excidisse K. Busche ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod quod Goveanus : cum codd. novem tui conlegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo.