<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>atque</reg> illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae<note>tuae <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> patiar latere. <reg>licet</reg> impune per me parietes in adulescentia<note>in adul. <hi rend="italic">secl. Bake</hi></note> perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut<note>ut <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus tuis<note>tuis <hi rend="italic">om. Schol. Madv.</hi>: suis <hi rend="italic">Bake</hi></note> obtegatur. </p><p rend="indent"><reg>quaesturam</reg> petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. <reg>quaero</reg> abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum adhaesisse? </p></div></div></body></text></TEI>