atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae tuae om. P 1 patiar latere. licet impune per me parietes in adulescentia in adul. secl. Bake perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut ut om. Schol. adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus tuis tuis om. Schol. Madv. : suis Bake obtegatur. quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum adhaesisse? in eo magistratu cum tibi magno clamore magno clamore om. Schol. aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis terreres conscend. suppl. in mg. P 2 morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio procos. PB Σ . pro consule Num proconsuli? cf. Verr. ii. 1, § 34; Cael. § 73; Phil. ii, § 97; Cl. Qu. iv. 175; sed v. Thesaurus iv. 567, 29 sqq. ? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si qui si qui suppl. s. l. P 2 : si quis s, Burn. 157 navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam mauretiniam P : mauritaniam B Σ all. ? quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse? factus es tribunus plebis—quid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? quaero abs te primum universe quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu praetermiseris? ac tibi iam iam ante Koch inde praescribo ne tuas sordis cum clarissimorum virorum splendore permisceas. ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea tela sic in te conicientur ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saucietur; in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt. et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum Pythagoreum Schol. : Pythagoricum P rell. soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit, qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis susceperis B Σ G : succeperis P , cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam impedimento non futura? secundum ea quaero servarisne servarisne s : servarene PB Σ G in eo fidem? num quando tibi moram attulerit quo minus concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de caelo esse servatum? et quoniam hic locus est unus unus est Hs quem tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab illo, non solum rei publicae causa verum etiam Caesaris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa videatur. primum quaero num tu senatui causam tuam permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas eius qui se alterius facto, non suo defendat? deinde,— erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re C. Caesar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium gloriae, praestans animus, excellens nobilitas aliquo impulisset, quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer, sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis, ut idem sibi concedatur quod Caesari?