<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>duo</reg> sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. <reg>honos</reg> tali<note>tali <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: talis <hi rend="italic">codd.</hi></note> populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. <reg>de</reg> te autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in salute exspectamus. <reg>sed</reg> tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum<note>cum <hi rend="italic">om. HGs</hi></note> homine uno non solum impudentissimo <add>sed etiam sordidissimo</add><note>sed etiam sordidissimo <hi rend="italic">addidi</hi> (<hi rend="italic">de Legg.</hi> iii, § 20): sed contemptissimo <hi rend="italic">Madv.</hi></note> atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo<note><hi rend="italic">Verba</hi> atque infimo ... abrogantissimo (<hi rend="italic">sic</hi>) <hi rend="italic">suppl. in mg. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> et mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de<note>te (<hi rend="italic">ante</hi> de) <hi rend="italic">PGE</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Hks</hi></note> te ipso rogaro. </p></div></div></body></text></TEI>