<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="96"><p><reg>nimirum</reg> hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra <q>natio optimatium</q>; sic enim dixisti. <reg>rem</reg> quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea. <milestone unit="chapter" n="45" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>duo</reg> genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. <reg>qui</reg> ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="97"><p><reg>quis</reg> ergo iste optimus quisque? <reg>numero</reg>, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum<note>maxime eorum <hi rend="italic">Weidner</hi></note> ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negoti<note>negotia <hi rend="italic">G</hi></note> gerentes, sunt etiam libertini optimates. <reg>numerus</reg>, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. <reg>omnes</reg> optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi<note>nec natura improbi <hi rend="italic">del. Paul</hi></note> nec furiosi<note>aut furiosi <hi rend="italic">Koechly</hi></note> nec malis domesticis impediti. <reg>esto</reg><note>esto <hi rend="italic">HGk et ed. V.</hi>: est <hi rend="italic">P rell.</hi>: sequitur <hi rend="italic">Madv.</hi></note> igitur ut ii<note>ii <hi rend="italic">Pk</hi>: hi <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> sint, quam tu <q>nationem</q> appellasti, qui et<note>appell. qui et <hi rend="italic">Manut.</hi>: appell. et qui <hi rend="italic">codd.</hi>: et <hi rend="italic">del. Madv.</hi></note> integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibus<note>opinionibus <hi rend="italic">Halm</hi>: opinis <hi rend="italic">PG</hi>: opimis <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: opinioni <hi rend="italic">Hk</hi>: opibus <hi rend="italic">Koch</hi></note> in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="98"><p><reg>quid</reg> est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere<note>derigere <hi rend="italic">P</hi>: dirigere <hi rend="italic">B rell.</hi></note> debeant? <reg>id</reg> quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. <reg>hoc</reg> qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri<note>ecferri <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi> (efferri <hi rend="italic">Hk</hi>): et ferri <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> ita convenit ut otio non<note>non <hi rend="italic">om. PBGH</hi></note> prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate. <milestone unit="chapter" n="46" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>huius</reg> autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="99"><p><reg>harum</reg> rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae. <reg>etenim</reg> in tanto civium numero magna multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. <reg>qui</reg> cum tutores<note>tutores <hi rend="italic">codd.</hi>: auctores <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2)</note> sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti<note>nancti <hi rend="italic">Halm</hi> (§ 12)</note>, in re publica fluctus excitantur<note>excitant <hi rend="italic">Abresch</hi></note>, ut vigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere oti illum portum et dignitatis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="100"><p><reg>hanc</reg> ego viam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum aut<note>aut <hi rend="italic">codd.</hi>: atque <hi rend="italic">Garat.</hi>: et <hi rend="italic">Kayser</hi></note> insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim. <milestone unit="chapter" n="47" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>maioribus</reg> praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant. </p></div></div></body></text></TEI>