quis enim nostrum vestrum ks , iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos dissup. P : dissip. Bk ed. R. unum in locum congregarunt eosque ex feritate feritate HGk : ecferitate P : effer. B rell. illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem res communem utilitatem continentes Lamb. , quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt post nominatae sunt suppl. instituerunt Madv. , tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibus ut moenibus Rau saepserunt. atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus volumus Hk : nolimus P rell. praeter s (nolumus) exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. hoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret ut ... depelleret secl. Pluygers . altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando. O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? quam spem rei publicae datis? quotus quisque invenietur tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei publicae amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae amplectatur ... rei pub. om. ex homoeotel. P 1 : ad imam paginam suppl. P 2 paene fata, Gabinium et Pisonem Gab. et Pis. secl. Pluygers , alterum haurire cotidie ex pacatissimis paratissimis C. Fr. Hermann : beatissimis Kiessling : optatissimis K. Busche : pacatissimae atque opulentissimae Hein., Hirschf. atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus quiescentibus quietis gentibus Weidner : gentibus Richter , ut eorum veteres inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium tantam tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus ac non cupidus vocaret; alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, civium Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illos illos Halm : hos codd. : eos Wesenb. (socios pro hos sic Paul ) sic inludere quibus omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos esse hos duos quos videtis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec, dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent pertimescent Naugerius (2):- escunt codd. . nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem publicam in re publica Koch fuisse paeniteat; sed qui haec vident adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit excidit exscidit Lamb. incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum facinoros. PB Σ ( cf. § 81) concitavit et servos ad caedem idoneos idoneos del. Bake emit et in tribunatu in trib. secl. Bake carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs.