<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="86"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="40" resp="editor"/><reg>et</reg> tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. <reg>quem</reg> enim umquam virum tam immortali virtute<note><w type="lemma">virtute</w> laude praeditum <hi rend="italic">k</hi></note> vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid<note>et quid <hi rend="italic">Car. Steph.</hi>: sed quid <hi rend="italic">codd.</hi> (quid <hi rend="italic">Hk</hi>)</note> oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam<note>(civium) vitam <hi rend="italic">K. Busche</hi></note> et libertatem necesse esse. <reg>hoc</reg> sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="87"><p><reg>adiit</reg> ad rem publicam tribunus plebis<note>trib. pleb. <hi rend="italic">secl. Bake</hi></note> Milo—de cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum<note>ereptum <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: e rep. ereptum <hi rend="italic">Hertz</hi>: e re .p. tum <hi rend="italic">P rell.</hi></note>. <reg>simplex</reg> causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. <reg>conlegas</reg> adiutores habebat<note>Conl. adiut. hab. <hi rend="italic">post</hi> Italia <hi rend="italic">l.</hi> 9) <hi rend="italic">transf. Paul</hi></note>; consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. <reg>duo</reg> soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat. <reg>agebat</reg> auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="88"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="41" resp="editor"/><reg>huic</reg> gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces<note>ad ferrum faces <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: ad ferrum, ad faces <hi rend="italic">edd. vett.</hi></note>, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. <reg>non</reg> movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius<note>vi vim oblatam, praes. saepius <hi rend="italic">edd.</hi></note>, ut frangeret et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="89"><p><reg>descendit</reg> ad accusandum. <reg>quis</reg> umquam tam proprie rei publicae causa, nullis inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam<note>id eum umquam <hi rend="italic">Lamb. in mg.</hi> 1581: id eũquam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: id umquam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>rell.</hi></note> esse facturum? <reg>fracti</reg> erant animi hominis; hoc enim accusante pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. <reg>ecce</reg> tibi consul, praetor, tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt; <quote>ne reus adsit, ne citetur, ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere liceat!</quote> <reg>quid</reg> ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? <reg>cervices</reg> tribunus plebis privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam adfligeret<note>adfligeret <hi rend="italic">codd.</hi>: abiceret <hi rend="italic">Ruhnken, Momms.</hi></note>? an se domi contineret? <reg>et</reg> vinci turpe putavit et deterreri <add>et clam eripi: id egit</add> ut<note>et clam eripi: id egit ut <hi rend="italic">scripsi</hi>: etiam eripere eicit (elegit <hi rend="italic">G</hi>) ut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi>: etiam eripi reeicit ut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>rell.</hi>: et latere (lamentari <hi rend="italic">Hertz</hi>).</note><note>Perfecit ut <hi rend="italic">Madv.</hi>: et clam se eripere ita ut <hi rend="italic">Oehler</hi>: ita e re p. fecit ut (<hi rend="italic">aut</hi> e re p. id egit ut) <hi rend="italic">Richter</hi>: ⟨s⟩et amor r. p. perfecit ut <hi rend="italic">Novak</hi>: et tegi ianua: manum emere et parare coepit ut <hi rend="italic">Landgraf</hi> (<hi rend="italic">cf. Vat.</hi> § 22; <hi rend="italic">in Sen.</hi> § 4; <hi rend="italic">ad Quir.</hi> § 14)</note>, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="90"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="42" resp="editor"/><reg>quo</reg> modo igitur hoc in genere praesidi comparati<note>praesid. compar. <hi rend="italic">secl. Pluygers</hi></note> accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? <reg>an</reg> qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas? </p></div></div></body></text></TEI>