hic quaero, iudices: si illo die gens ista Clodia Clodiana Hks quod facere voluit effecisset, si P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? fuistisne vos ad patrium illum animum maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum tunc Hks quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis facineros. P : facinoros. B rell. (§ 95) sicariis et a servis esse oppressam atque conculcatam conculcatam Gulielm. : occultam codd. (occupatam Hks ): iugulatam Weidner videretis? cuius igitur mortem ulcisceremini, si quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare quid cogitare del. Karsten , quid iudicare oporteat, dubitandum putatis? at At s sol. : An rell. vero ipsi illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerant perhorruerant P, corr. ex -unt, et ita B Σ ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus non incautus—neque enim homines nequam tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; mulioniam mulioniam s : multoniam P rell. : mulionicam Prisc., Lamb. paenulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum est est Hks : sit P rell. ( ex scitumst) Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent. ac si tum P. Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam vix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro statueretur. nec vero illorum quisquam quos a maioribus nostris morte obita morte obita del. Paul positos in illo loco atque in rostris conlocatos videtis esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam civis calamitosi, causam causam ( post amici) secl. Eberhard amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret quod senserat, luce palam a a Hks : om. P rell. ( etiam l. 26) nefariis pestibus in deorum hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno putaretis? homines , inquit, emisti, coegisti, parasti. quid uti faceret? senatum obsideret? civis indemnatos expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi praesidia viros bonos compellebat. pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti maerebatis maereba P ( in fine versus ): maerebamini B Σ . captum erat forum anno superiore anno sup. secl. Koch , aede Castoris tamquam arce aliqua aliquando Schlenger ( Liv. iii. 15. 5) a fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis templis templo Pluygers pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi conprensi PG : comprehensi B edd. , in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini divini secl. Momms. : sed cf. cogitaris, Vat. § 19. hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—divini omnes divina ed. R. : omnes divini viri Jacob : omnes boni viri coni. Halm (omnes boni k ): omnes honesti viri Maehly , insigni Alterum divini ( l. 8) om. k, in parenth. inclusit Hertz, quod sentio... divini, — insigni etc. quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.