hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatus designatus del. Bake : tribunus design. cod. Car. Steph. ( ex H, credo, ortum in quo est iudex pro iudices) iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit suscepit huc transtuli verba pertinere... abhorrere, quae in codd. occurrunt post suscepit l. 24 ; pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi perficiundi P 1 : -endi rell. facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit fuerat cod. Vrs. : fuit coni. Reid , nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis videtis. ingredior iam in Sesti tribunatum Ingredior... trib. del. Madv. : ingredior... suscepit del. Schuetz, all. , nam hoc primum iter designatus rei publicae re publica recuperata Lamb. causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus precabantur, neque... perdidissemus! Eberhard . ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis Quod omnes... confirmarant, ex iis (his) P rell. : promulgant quod omnes etc. Madv. princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum Graecum k : Gracchulum coni. Clark vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula nitedula codd. et Prisc. : nitela Serv. ad Georg. i. 181 rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli gaviolaeliorea codd. : Gavi Oleli ed. R. : area Koch, rure Madv., horreo ed. R., horto C. F. Hermann : deserta Gaviorum oliveti area auct. Koch Eberhard : Gavii Ofilii horto Bake (Ofellae Klotz ): Gavii (Gaviorum, Gavioli) oleario Wagner : Gavi horto olitorio coni. Koch. Galatis Momms. area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum. tum princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem non modo iudicari sed ne ferri quidem Schuetz posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis sublatis sic distinxit Richter : temporum iure... sublatis; magna vulg. , magna rerum permutatione permutatione PBH : perturbatione Gk : commutatione Lamb. impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere. hunc nemo erat quin verissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me. cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem concilio concilio P 1 : concilii P 2 rell. : consilio Bake : in concilio Madv., in comitio Lamb. de me agendi dies, viii Kal. Febr. princeps rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. quietus eo die Sestius, is qui est de vi reus; actor hic defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. quid ? illi Quid? illi Muell. : Quid illi vulg. (ยง 114) quorum consilio P. Sestius in iudicium vocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non nullos, vulnerant multos.