<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="66"><p><reg>quae</reg> vero promulgata illo anno fuerint<note>fuerint <hi rend="italic">O. M. Mueller et Madv.</hi>: fuerant <hi rend="italic">codd.</hi> (fuerunt <hi rend="italic">k</hi>)</note>, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? <reg>qui</reg> locus orbi<note>orbi <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (orbis); <hi rend="italic">Verr.</hi> iv, § 82</note> terrae iam non erat alicui destinatus? <reg>cuius</reg> negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit<note><w type="lemma">potuit</w> doluit <hi rend="italic">PBG</hi></note> quae non esset attributa atque discripta<note>discripta <hi rend="italic">P</hi>: descripta <hi rend="italic">B rell.</hi></note>? <reg>quod</reg> genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? <reg>quae</reg> regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? <reg>quis</reg> autem rex erat qui illo anno<note>anno <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? <reg>quis</reg> provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? <reg>damnatis</reg> de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. <reg>haec</reg> gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="67"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/><reg>hic</reg> aliquando<note>aliquanto <hi rend="italic">G</hi></note>, serius quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis<note>is <hi rend="italic">P</hi>: his <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: iis <hi rend="italic">k</hi></note> qui mentem optimi ac fortissimi viri suis<note><w type="lemma">suis</w> saevis <hi rend="italic">coni. Reid</hi>: stultis <hi rend="italic">Holden</hi>: insanis <hi rend="italic">Clark</hi></note> consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam<note>sopitam <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>s et Lamb.</hi>: solitam <hi rend="italic">PH</hi>: insolitam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell., ed. R.</hi></note>, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. <reg>non</reg> est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis<note>hostes <hi rend="italic">Hs</hi>: cives <hi rend="italic">PBG</hi></note>, qui maximas nationes, qui reges, qui gentis<note>qui gentes <hi rend="italic">Hbk all., ed. R.</hi>: gentis qui <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G</hi></note> feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="68"><p><reg>fieri</reg> quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. <reg>decrevit</reg> senatus frequens de meo reditu Kalendis Iuniis, dissentiente nullo, referente L. Ninnio, cuius in mea causa numquam fides virtusque contremuit. <reg>intercessit</reg> Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. <reg>res</reg> erat et causa nostra eo iam loci ut erigere oculos et vivere videretur<note>videremur <hi rend="italic">O. Mueller</hi></note>. <reg>quisquis</reg> erat qui aliquam partem in meo<note>meo <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque venerat, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inveniebatur nemo qui se suffragium de me tulisse confiteretur. <reg>decesserat</reg> ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. <reg>huic</reg> ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerat. <reg>loquebatur</reg> liberius senatus; concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="69"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="32" resp="editor"/><reg>quae</reg> cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant<note>et cum consules... flagitabant <hi rend="italic">secl. Eberhard, improb. Zielinsk.</hi>: consules <hi rend="italic">ita del. Steuding ut legat</hi> cum prov pact... quicumque in senatu</note>, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc<note>hanc <hi rend="italic">Passow</hi></note> non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. <reg>quo</reg> patefacto ferroque deprenso<note>deprenso <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: deprehenso <hi rend="italic">ed. R.</hi> (compr. <hi rend="italic">k</hi>)</note>, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. <reg>de</reg> meo reditu octo tribuni promulgaverunt<note>promulgaverunt <hi rend="italic">Gk</hi>: promulgerunt <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> conteretur <hi rend="italic">P</hi> = confiteretur § 68): promulgarunt <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>; ex quo intellectum est non mihi<note>non mihi <hi rend="italic">Manut.</hi>: nona mihi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (a <hi rend="italic">expunct.</hi>): mihi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: non modo mihi absenti non crevisse amicos <hi rend="italic">Weidner</hi></note> absenti crevisse<note><w type="lemma">crevisse</w> decrevisse <hi rend="italic">Kays.</hi>: defuisse <hi rend="italic">Momms.</hi></note> amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram<note>putaveram <hi rend="italic">Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi>: putaverunt <hi rend="italic">rell.</hi></note> non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc<note><w type="lemma">tunc</w> ante (antea) <hi rend="italic">Ernesti</hi>: tamen <hi rend="italic">Kays.</hi></note> habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="70"><p><reg>hoc</reg> igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam<note>causam meam <hi rend="italic">W. Bauer</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> § 71)</note> suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. <reg>qui</reg> cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat. </p></div></div></body></text></TEI>