<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="61"><p><q><reg>cur</reg> igitur rogationi paruit?</q><reg>quasi</reg> vero ille non in alias<note>alias <hi rend="italic">B</hi>: altas <hi rend="italic">P</hi>: alteras <hi rend="italic">G all.</hi></note> quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit<note>iuraverit <hi rend="italic">Schol.</hi></note>! <reg>non</reg> offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam<note>rem publicam <hi rend="italic">Burn.</hi> 157: .R. <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">littera</hi> .p. <hi rend="italic">sequenti vocab.</hi> privet <hi rend="italic">absorpta</hi>)</note> privet. <reg>consule</reg> me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="62"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="29" resp="editor"/><reg>consecutus</reg> est ipsius<note>ipse eius <hi rend="italic">Paul</hi></note> tribunatus. <reg>quid</reg> ego<note>ego <hi rend="italic">ed. R.</hi>: ergo <hi rend="italic">codd.</hi></note> de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? <reg>meministis</reg> illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius<note>eius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (** us <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): talis <hi rend="italic">Halm. Num</hi> unius?</note> viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum<note>improborum auctoritate, impetum <hi rend="italic">Koch</hi></note> improborum virtute sedavit. <reg>adiit</reg> tum periculum, sed adiit ob eam causam<note>ob eam causam <hi rend="italic">Schol.</hi> (<hi rend="italic">sed in loco inance citato</hi>): ob causam <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (causam)</note> quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. <reg>at</reg> si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae<note>.R.P. <hi rend="italic">codd. pler.</hi>: rei publicae <hi rend="italic">Orelli</hi>: in re pub. <hi rend="italic">G Burn.</hi> 157, <hi rend="italic">ed. R.</hi></note> turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="63"><p><reg>atque</reg> etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios <add>dissipari</add><note>dissipari <hi rend="italic">hic suppl. auct. Zumpt. Wesenberg, prob. Zielinsk.,</hi> abalienari <hi rend="italic">K. Busche</hi>: <hi rend="italic">lacunam primus suspicatus est Manutius, qui amitti post</hi> quam <hi rend="italic">excidisse putavit, et sic</hi> diripi <hi rend="italic">Abramius,</hi> dilapidari <hi rend="italic">Gulielmius</hi></note>. <reg>atque</reg> ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. <reg>etenim</reg> qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum<note><w type="lemma">tum</w> ut <hi rend="italic">Schol.</hi></note> sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? <reg>ille</reg> vero eidem tempori cui<note>cui <hi rend="italic">Manutius</hi>: quo <hi rend="italic">codd.</hi></note> nos, eiusdem furori, eisdem<note>furori. et eisdem <hi rend="italic">ut Madv. ita b<hi rend="superscript">2</hi> Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">et Harl.</hi> 2681</note> consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. <reg>luctum</reg> nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="64"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="30" resp="editor"/><reg>his</reg> de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius<note>cuius <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. <reg>ecquae</reg> vox umquam est audita consulum? <reg>quamquam</reg> quis audiret, si maxime queri vellent? <reg>de</reg> Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt<note>defenderant <hi rend="italic">et</hi> 21 protexerant <hi rend="italic">Ernest. all., improb. Zielinsk.</hi></note> sed ne iacentem quidem protexerunt? <reg>cesseram</reg>, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="65"><p><reg>cur</reg>, cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui<note>ne cui <hi rend="italic">Momms.</hi>: neque <hi rend="italic">codd.</hi>: neve <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari? </p></div></div></body></text></TEI>