<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="56"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="26" resp="editor"/><reg>mitto</reg> eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. <reg>lege</reg> tribunicia Matris <reg>magnae</reg> Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eam<note>eam <hi rend="italic">Lamb,</hi>: ea <hi rend="italic">codd.</hi></note> sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate eiciebantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="57"><p><reg>rex</reg> Ptolomaeus<note>Ptolomaeus <hi rend="italic">BGw</hi>: ptolaemeus <hi rend="italic">P</hi>: ptolem. <hi rend="italic">Schol.</hi></note>, qui, si nondum erat ipse<note>ipse <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus<note>honorem istum consecutus <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (illum <hi rend="italic">Wesenb.,</hi> iustum <hi rend="italic">Landgraf</hi>): societatis et amicitiae honorem consecutus (<hi rend="italic">e Scholiasta</hi>) <hi rend="italic">Vahlen</hi></note>, erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno<note>munitus (<hi rend="italic">aut</hi> tutus) regno <hi rend="italic">Keil</hi></note> paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="58"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="27" resp="editor"/><reg>multa</reg> acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum<note>Cum <hi rend="italic">B rell.</hi>: quom <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi<note>nuper ipsi <hi rend="italic">Halm</hi>: aut per ipsi <hi rend="italic">pr. P, dein expunct., om. B rell.</hi>: per <hi rend="italic">G</hi>: nuper <hi rend="italic">Klotz. Cf. Verr.</hi> v, § 93</note> diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. <reg>hic</reg> et ipse per se vehemens<note>hostis vehemens <hi rend="italic">Dietrich</hi>: veh. hostis <hi rend="italic">Richter</hi> (§ 59 <hi rend="italic">ad init.</hi>)</note> fuit et acerrimum<note>Hic... mansit <hi rend="italic">secl. Eberhard improb. Zielinsk.</hi></note> hostem huius imperi Mithridatem<note>huius imp. Mithridatem <hi rend="italic">G et Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">soli ex meis, ed. R.</hi></note> pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a<note>a <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: ad <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ab <hi rend="italic">Halm</hi></note> <add>L.</add><note>L. <hi rend="italic">ante Lucullo add. Madv.</hi></note> Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus<note>pulsus <hi rend="italic">Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">Angelius</hi>: pulsum <hi rend="italic">codd.</hi>: repulsus <hi rend="italic">Halm</hi>: victus <hi rend="italic">Klotz</hi>: profligatus <hi rend="italic">Hirschf.</hi>: perculsus <hi rend="italic">Paul</hi></note> animo tamen hostili<note>animo hostili <hi rend="italic">del. Ortmann</hi>: an. tamen host. <hi rend="italic">del. Paul</hi></note> cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. <reg>hunc</reg> Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="59"><p><reg>qui</reg><note>Qui <hi rend="italic">scripsi</hi>: tulit gessit qui <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">in quo est lacuna sedecim litterarum</hi>): Tigranes igitur qui <hi rend="italic">Lamb. <quote>ex cod. Memmii</quote></hi>: qui bellum sociis intulit gessit, qui <hi rend="italic">Maehly.</hi></note> et ipse hostis fuit populi Romani et<note><hi rend="italic">Num</hi> (<hi rend="italic">l.</hi> 7) <hi rend="italic">qui</hi> signa con<hi rend="italic">tulit,</hi> qui bellum <hi rend="italic">gessit</hi>?</note> acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. <reg>em</reg><note>Em <hi rend="italic">P</hi>: en <hi rend="italic">B rell.</hi></note> cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari! </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="60"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="28" resp="editor"/><reg>at</reg> etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret<note>exsul <hi rend="italic">ante</hi> haeret <hi rend="italic">ins. Dobree,</hi> expulsa <hi rend="italic">K. Busche</hi>: haeret ⟨impavida⟩ splendetque <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. <reg>non</reg> illi ornandum M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. <reg>sentient</reg>, ut spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret. </p></div></div></body></text></TEI>