mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eam eam Lamb, : ea codd. sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate eiciebantur. rex Ptolomaeus Ptolomaeus BGw : ptolaemeus P : ptolem. Schol. , qui, si nondum erat ipse ipse om. Schol. a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus honorem istum consecutus s. l. P 2 (illum Wesenb., iustum Landgraf ): societatis et amicitiae honorem consecutus ( e Scholiasta ) Vahlen , erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno munitus ( aut tutus) regno Keil paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur. multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum Cum B rell. : quom P 1 : quum P 2 Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi nuper ipsi Halm : aut per ipsi pr. P, dein expunct., om. B rell. : per G : nuper Klotz. Cf. Verr. v, § 93 diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se vehemens hostis vehemens Dietrich : veh. hostis Richter (§ 59 ad init. ) fuit et acerrimum Hic... mansit secl. Eberhard improb. Zielinsk. hostem huius imperi Mithridatem huius imp. Mithridatem G et Burn. 157 soli ex meis, ed. R. pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a a P 2 rell. : ad P 1 : ab Halm L. L. ante Lucullo add. Madv. Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus pulsus Burn. 157 Angelius : pulsum codd. : repulsus Halm : victus Klotz : profligatus Hirschf. : perculsus Paul animo tamen hostili animo hostili del. Ortmann : an. tamen host. del. Paul cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri. qui Qui scripsi : tulit gessit qui codd. praeter P 1 ( in quo est lacuna sedecim litterarum ): Tigranes igitur qui Lamb. ex cod. Memmii : qui bellum sociis intulit gessit, qui Maehly. et ipse hostis fuit populi Romani et Num ( l. 7) qui signa con tulit, qui bellum gessit ? acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. em Em P : en B rell. cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari! at etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret exsul ante haeret ins. Dobree, expulsa K. Busche : haeret ⟨impavida⟩ splendetque Pluygers in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. non illi ornandum M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. sentient , ut spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret.