<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="51"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="23" resp="editor"/><reg>nam</reg> externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis<note>iis <hi rend="italic">G</hi>: his <hi rend="italic">P rell.</hi></note> agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. <reg>domesticis</reg> malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. <reg>qua</reg> re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae<note>quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi>: qua <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B all.</hi></note> vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit<note>vocabit <hi rend="italic">ed. R.</hi>: vocavit <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: vocarit <hi rend="italic">Ernesti</hi></note>, segniores sitis et<note><w type="lemma">et</w> aut <hi rend="italic">Halm</hi></note> recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="52"><p><reg>primum</reg> non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis<note>iis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>,</hi> is <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>,</hi> his <hi rend="italic">B<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>, om. Schol.</hi></note> id quod debetur persolutum. <reg>deinde</reg> numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. <reg>numquam</reg> <add>autem</add><note>autem <hi rend="italic">scripsi</hi> (§ 45): enim <hi rend="italic">codd.</hi>: denique <hi rend="italic">Garat., edd.</hi>: iam, etiam <hi rend="italic">all.</hi></note> erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. <reg>quae</reg> cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore<note>brevitatempore <hi rend="italic">P</hi>: <quote><hi rend="italic">fort. ex</hi> brevi tantum tempore</quote> <hi rend="italic">Halm</hi></note> doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="53"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="24" resp="editor"/><reg>sed</reg> ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me <add>e</add><note>e <hi rend="italic">suppl. ed. Ascens.</hi> 1531 (<hi rend="italic">Verr.</hi> ii, 1, § 7)</note> complexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die—die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. <reg>pro</reg> di<note>dei <hi rend="italic">P</hi>: dii <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>k</hi></note> immortales, custodes et conservatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! <reg>civis</reg> erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex erat lata vastato<note>vastato <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: vasto <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="54"><p><reg>hac</reg> tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum <add>interitum</add><note>interitum <hi rend="italic">suppl. Ludv. v. Ian et M. Seyffert</hi> (§ § 44, 50): discrimen <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> et man. rec. in P</hi>: casum <hi rend="italic">ut Orelli ita bk</hi></note> et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda advolaverunt. <reg>omitto</reg> gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. <reg>vexabatur</reg> uxor mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener<note>et Piso gener <hi rend="italic">del. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note>, a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. <reg>quod</reg> si meis incommodis laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="55"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="25" resp="editor"/><reg>sed</reg> ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legum<note>mitto legum <hi rend="italic">Richter</hi></note> multitudinem<note>multitudinem <hi rend="italic">et</hi> sunt <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. <reg>nam</reg> latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed <add>ab</add><note>ab <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata <add>lege potestas per nov</add>am<note>lege potestas per novam <hi rend="italic">Halmium secutus Heine</hi>: <hi rend="italic">in P est lacuna septemdecim fere litterarum</hi></note> legem fieret provinciae commutandae. </p></div></div></body></text></TEI>