nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis iis G : his P rell. agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae quae P 1 G : qua P 2 B all. vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit vocabit ed. R. : vocavit P 1 : vocarit Ernesti , segniores sitis et et aut Halm recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis. primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis iis P 2 , is P 1 , his B 2 Σ , om. Schol. id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam autem autem scripsi (§ 45): enim codd. : denique Garat., edd. : iam, etiam all. erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore brevitatempore P : fort. ex brevi tantum tempore Halm doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum. sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e e suppl. ed. Ascens. 1531 ( Verr. ii, 1, § 7) complexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die—die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. pro di dei P : dii B Σ k immortales, custodes et conservatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! civis erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex erat lata vastato vastato P 2 rell. : vasto P 1 ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata. hac tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum interitum interitum suppl. Ludv. v. Ian et M. Seyffert (§ § 44, 50): discrimen b 2 et man. rec. in P : casum ut Orelli ita bk et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener et Piso gener del. P 2 , a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur. sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legum mitto legum Richter multitudinem multitudinem et sunt om. Schol. , cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed ab ab om. codd. uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege potestas per nov am lege potestas per novam Halmium secutus Heine : in P est lacuna septemdecim fere litterarum legem fieret provinciae commutandae.