cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur alii ... incitarentur del. Paul : insectarentur pro incitarentur Probst : in me incit. Hertz , alii inviderent invidere Probst : mihi inviderent Heine , alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum unum omnes Koch : unum cuncti Hertz deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id quam non id codd. quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem? victi essent improbi. at cives At cives codd. : at acie Paul : at vi Bake. Post at cives add. at armis Heracus , at ab eo privato ab eo privato codd. : armato add. ex optimo libro manuser. ante privato Lamb., post privato Wesenberg qui sine armis etiam consul rem publicam conservarat. sin victi essent boni, qui superessent? nonne ad servos videtis rem rem rea P 1 corr. rem, et ita B : rem publicam Gb 2 et recentior manus in P (§6 Balb. §5) venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid ? tum Quid tum? Rau : sed cf. tum l. 18, et Phil. ii, §20; de imp. Cn. Pomp. §53; Verr. ii, §21 mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium exitium Hotom., Madv. ob oculos versabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione diiunct. P 1 : disiunct. P 2 rell. (§141) , tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tam Tamne Halm ( in P erat pr. tamen, ter repetitum ) eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram, nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentis mentes maxime Schol. sapientium ac fortium virorum, cum e e P 2 BG : eo P 1 Schol. : om. k : ex Klotz corpore excessissent, sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu. denique , cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor regis opinor et l. 11 pro patria om. Schol. , Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem civitatis civit. essem Schol. ex qua C. Mucius C. Schol. : Q. P rell. solus in castra Porsennae Porsennae Bw : Porsenae ( corr. ex porsinae) Pk venisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos aliquot annos et l. 19 in variis bellis del. Paul patria virtute praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae laudis partim vitandae s. l. P 2 turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent; in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi, fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset. haec ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos civis salutem rei publicae; itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conservandae mecum simul interiret. quis enim umquam me a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio non restituto,—quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset,—ullam rei publicae partem cum sua minima invidia auderet attingere? servavi igitur rem publicam discessu meo, iudices: caedem a vobis liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et unus rem publicam Et habet Schol. bis rem pub., sed sine vocab. unus bis bis G (b cum linea curvata ) et in P man. recentior : vis P 1 ( cf. vocavit § 51): vobis P 2 B Σ . servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. neque enim in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me beneficium haberetis, cum pro vobis ea quae mihi essent vilia reliquissem? hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab improbis malui. memineram , iudices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos radicibus natum ad salutem huius imperi, C. Marium, summa senectute, cum vim vim codd. : vi Halm prope iustorum armorum profugisset fugisset Keil , primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium Minturnensium Passeratius, Lamb. : Minturnis codd. ( ut Balb. § 30 Athenis): secl. Halm misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnis portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas pervenisse. atque Atqui Fleckeisen ille vitam suam, ne inultus inultus ed. R. : inuitus codd. esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae interitum interitum scripsi ( Cl. Qu. iii. p. 269): ratum P rell. : fatum Pantagathus : et alium rei pub. statum Garat. : vulnera tum Urlichs : recuperationem Paul reservavit: ego qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei publicae vivebam, quique ob eam causam consularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam prodidissem? in qua qua Ernesti : quo codd. quidem nunc me restituto vivit mecum simul exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, quis non intellegit immortalem hanc civitatem futuram?