<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="41"><p><reg>sed</reg> tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum<note>defuturum <hi rend="italic">s. l. suppl. man. rec. in P</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae, domi meae<note>domi meae <hi rend="italic">del. Ernesti</hi></note> certi homines ad eam rem positi<note>ad eam rem positi <hi rend="italic">del. Bake</hi></note> monuerunt ut esset cautior, eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cavendum putaret. <reg>ipse</reg> autem Caesar, quem maxime homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus<note>erat ... exercitus <hi rend="italic">del. Ortmann, etiam</hi> eo <hi rend="italic">Kimmig</hi></note>, inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="42"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="19" resp="editor"/><reg>haec</reg> ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis<note>ac bonis <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam<note>superatam <hi rend="italic">codd.</hi>: dissupatam <hi rend="italic">Orelli</hi> (<hi rend="italic">de Leg. Agr.</hi> ii, §89)</note> Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="43"><p><reg>scio</reg> enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope<note>me prope <hi rend="italic">Fleckeisen</hi></note> vestro defuisse. <reg>contenderem</reg> contra tribunum plebis privatus armis? <reg>vicissent</reg> improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. <reg>quid</reg> deinde? <reg>quis</reg> reliqua praestaret<note>quis reliqua praestaret <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: quis reliqua irae staret <hi rend="italic">P rell.</hi> (quis reliquiarum restaret <hi rend="italic">in P man. rec.</hi>): quid reliqui restaret <hi rend="italic">k</hi></note>? <reg>cui</reg><note>Cui <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: quod (<hi rend="italic">ex</hi> quoi) <hi rend="italic">P</hi>: quid <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam<note>quidam <hi rend="italic">Schol.</hi>: quid <hi rend="italic">P rell.</hi>: quidem <hi rend="italic">in P man. rec.</hi></note> in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. <reg>quid</reg> erat bis vincere? <reg>id</reg> profecto, ut, <add>si</add><note>si <hi rend="italic">hic add. Halm, ante</hi> decertassem <hi rend="italic">Wesenberg</hi></note> cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="44"><p><reg>ego</reg> vero, vel si<note>vel si <hi rend="italic">Madv.</hi>: veni <hi rend="italic">codd.</hi></note> pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset<note>qui imposuisset <hi rend="italic">Halm</hi>: que inpos. <hi rend="italic">P</hi> (<hi rend="italic">corr. man. rec.</hi> quam)</note>, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. <reg>quid</reg>, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? <reg>senatum</reg> consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent<note>vocassent <hi rend="italic">Ern.</hi> (<hi rend="italic">et del.</hi> vocassent <hi rend="italic">l.</hi> 6 <hi rend="italic">Weidner</hi>): vocarent <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">cf.</hi> victi essent ... superessent §47</note>, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum<note>interitum meum <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531</note> dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="45"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="20" resp="editor"/><reg>unum</reg> autem<note>autem <hi rend="italic">scripsi</hi>: enim <hi rend="italic">P rell.</hi> (<hi rend="italic">sed in P</hi> -nim <hi rend="italic">m. sec. in rasura script.</hi>): <hi rend="italic">om. k</hi>: etiam <hi rend="italic">Halm</hi>: tamen <hi rend="italic">Keil</hi></note> mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: <q>restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.</q> <reg>de</reg> quo te, te, inquam<note>inquam <hi rend="italic">om. Schol</hi></note>, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum<note>sedum <hi rend="italic">PG et Priscianus</hi>: sedium <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. <reg>etenim</reg> si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent<note>dedissent <hi rend="italic">P k all.</hi> (<hi rend="italic">l.</hi> 28)</note>, si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum<note>magnum <hi rend="italic">susp. Kayser</hi>: minimum <hi rend="italic">Bake</hi></note> vitae discrimen adducerem. </p></div></div></body></text></TEI>