<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="36"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="16" resp="editor"/><reg>exponam</reg> enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. <reg>nam</reg> si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato <add>populo</add><note>populo <hi rend="italic">suppl. Momms.,</hi> equestri ordine <hi rend="italic">Kayser</hi></note>, tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me<note>nimium a me <hi rend="italic">P, corr. B</hi></note> timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="37"><p><reg>quid</reg> enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. <reg>ad</reg> suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae <add>respiciens rem gesserat</add><note>respiciens rem gesserat <hi rend="italic">scripsi</hi> (§38): sumpserat <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">cf. Planc.</hi> §88, <hi rend="italic">Clark</hi>): spiritus sumpserat <hi rend="italic">Koch</hi>: spectarat <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1), <hi rend="italic">et man. rec. in P</hi>: tum (eo tempore?) spectarat <hi rend="italic">Madv.</hi>: respexerat <hi rend="italic">Halm</hi>: suspexerat <hi rend="italic">Jacob</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iii 269)</note>, cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. <reg>erat</reg> autem res ei cum exercitu C. Mari<note>C. Mari <hi rend="italic">del. Paul</hi></note> invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque<note><w type="lemma">abstinenterque</w> a isti neterque <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (at iste ne tergi <hi rend="italic">G</hi>) = APSTINĒTERQVE</note> versato. <reg>cessit</reg>, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="38"><p><reg>meam</reg> causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie<note><w type="lemma">proprie</w> propere <hi rend="italic">Kraffert</hi></note> enixeque susceperant. <reg>eas</reg> res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea<note>et ea <hi rend="italic">coni. Kayser</hi></note> condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent. <milestone unit="chapter" n="17" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>erat</reg> autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat; </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="39"><p>nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam<note>translatam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi></note> sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium<note>vel ... hostium <hi rend="italic">om. Schol., secl. Kayser</hi></note> mortem<note>mortem <hi rend="italic">Schol. b<hi rend="superscript">2</hi>, et man. rec. in P</hi>: <hi rend="italic">om. B rell. praeter k</hi> (morte): caedem <hi rend="italic">t et cod. Steph.</hi></note> maereret<note>maereret <hi rend="italic">codd.</hi>: derideret <hi rend="italic">Schol.</hi></note>. <reg>sed</reg> me illa<note><w type="lemma">illa</w> alia <hi rend="italic">Probst</hi></note> moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat<note>debebat <hi rend="italic">codd.</hi>: credebatur <hi rend="italic">Halm</hi> (§41): videbatur <hi rend="italic">Urlichs</hi></note>, inimicissimus esse<note>esse (<hi rend="italic">ante</hi> meae) <hi rend="italic">et l.</hi> 27 cotid. cont. <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="40"><p><reg>his</reg> se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et <add>populo Romano</add> praeesse<note>populo Romano (.p.r.) praeesse <hi rend="italic">scripsi</hi> (§107): praeesse <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">sc. exercitui?</hi>): praesto esse <hi rend="italic">Fr. C. Wolff</hi>: reip. praeesse <hi rend="italic">Orell.</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iii, <hi rend="italic">p.</hi> 269): Romae esse <hi rend="italic">Mueller</hi></note> et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse dicebat. <reg>nec</reg> mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat. <milestone unit="chapter" n="18" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>quid</reg> ergo<note>Quid ? ergo <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? <reg>me</reg> vero non illius<note>non illius <hi rend="italic">P rell. praeter k in quo est</hi>: non movit illius <hi rend="italic">ut man. rec. in P</hi>: illius oratio tam improba <hi rend="italic">PB.</hi></note> oratio, sed eorum taciturnitas<note><hi rend="italic">Post vocab</hi> taciturnitas <hi rend="italic">add.</hi> movebat <hi rend="italic">Schol, qui et</hi> tam improba <hi rend="italic">omisit</hi></note> in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. <reg>illi</reg> autem aliquo<note>alio <hi rend="italic">Bake, qui verba delet</hi> quod ... putabant</note> tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni<note>acta prioris anni <hi rend="italic">Schol.</hi></note> superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur. </p></div></div></body></text></TEI>