exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato populo populo suppl. Momms., equestri ordine Kayser , tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me nimium a me P, corr. B timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor. quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae respiciens rem gesserat respiciens rem gesserat scripsi (§38): sumpserat codd. ( cf. Planc. §88, Clark ): spiritus sumpserat Koch : spectarat Naugerius (1), et man. rec. in P : tum (eo tempore?) spectarat Madv. : respexerat Halm : suspexerat Jacob ( Cl. Qu. iii 269) , cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. Mari C. Mari del. Paul invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque abstinenterque a isti neterque PB Σ (at iste ne tergi G ) = APSTINĒTERQVE versato. cessit , ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. meam causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie proprie propere Kraffert enixeque susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea et ea coni. Kayser condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent. erat autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat; nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam translatam P 2 B sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium vel ... hostium om. Schol., secl. Kayser mortem mortem Schol. b 2 , et man. rec. in P : om. B rell. praeter k (morte): caedem t et cod. Steph. maereret maereret codd. : derideret Schol. . sed me illa illa alia Probst moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat debebat codd. : credebatur Halm (§41): videbatur Urlichs , inimicissimus esse esse ( ante meae) et l. 27 cotid. cont. om. Schol. meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur. his se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et populo Romano praeesse populo Romano (.p.r.) praeesse scripsi (§107): praeesse codd. ( sc. exercitui? ): praesto esse Fr. C. Wolff : reip. praeesse Orell. ( Cl. Qu. iii, p. 269): Romae esse Mueller et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse dicebat. nec mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat. quid ergo Quid ? ergo Lamb. ? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? me vero non illius non illius P rell. praeter k in quo est : non movit illius ut man. rec. in P : illius oratio tam improba PB. oratio, sed eorum taciturnitas Post vocab taciturnitas add. movebat Schol, qui et tam improba omisit in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. illi autem aliquo alio Bake, qui verba delet quod ... putabant tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni acta prioris anni Schol. superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur.