etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum vestrum forte Schol. miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere prop. est, ostendere Klotz, Halm , omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam. erat igitur in luctu senatus, squalebat in luctu civitas, squal. sen. Paul civitas publico consilio veste mutata veste mutata pro glossemate habet F. Schoell , nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium vectigalium del. Paul , nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul consulum G : consultum PB senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas audebas ut coni. Lamb. ita Ϛ : audeas P rell. ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare? quid ? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit mutabit Lallemand : mutavit codd. legatos susp. I. Fr. Gronovius, all. ( cf. Vat. §35) ? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemque Eidemque P 1 consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non quin non Garatoni : qui non codd. modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam agebantur agebantur suppl. Halm : parabantur Koch : ferebantur Orelli : dixerant b 2 ed. R. : dixerat Angelius voce ac sententia sua comprobaverunt. isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret : qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam? isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus dilectus w: del. P rell. habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus cons. coniventibus coni. Pluygers : cons. inspectantibus Hotom. arma in templum templum Naugerius (2): templo codd. Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones contiones §§42, 106: comitium coni. K. Busche (§75; Verr. i, §58; iii, §9; v, §170) tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur dominabatur del. Paul , aliis pollicebatur aliis pollic. secl. Pluygers minabatur aliis, aliis pollic. Tittler ( Verr. iv, §31) , terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. quae cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam exscissam Lamb. et eversam sed iam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.