<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="21"><p><reg>alter</reg> multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni<note>opinioni <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi>: opinione <hi rend="italic">all.</hi>: hominum opin. <hi rend="italic">delere voluit Kimmig</hi></note> nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. <reg>omnes</reg> boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. <reg>quia</reg> tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant<note>gaudebant <hi rend="italic">secl. Halm</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> expulerit relegarit §29: offerunt insectantur §14): plaudebant <hi rend="italic">Paul.</hi></note>, et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="22"><p><reg>ego</reg> autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. <reg>nequam</reg> esse hominem et levem et falsa opinione <del>errore<note>errore <hi rend="italic">del. Halm</hi>: <del>falsa opinione</del> <hi rend="italic">Pluygers,</hi> <del>falsa</del> opinione <del>errore</del> <hi rend="italic">Ortmann</hi></note></del> hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. <reg>sed</reg> haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. <milestone unit="chapter" n="10" resp="editor"/><reg>videbamus</reg> genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis<note>sermo nobis <hi rend="italic">Klotz</hi>: sermonis <hi rend="italic">codd.</hi>: sermo hominis <hi rend="italic">Jeep</hi>: sermones ... dabant <hi rend="italic">Sauppe</hi></note> ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="23"><p><reg>laudabat</reg> homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus <add>viribus</add><note>viribus <hi rend="italic">suppl. Wesenberg</hi> (modis <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">et ed. R.</hi>), partibus <hi rend="italic">Orell.,</hi> nervis <hi rend="italic">Weidner,</hi> omni vi animi <hi rend="italic">Madv.</hi>: <hi rend="italic">post</hi> corporis <hi rend="italic">alii alia, ut</hi> portis <hi rend="italic">Jacob,</hi> poris <hi rend="italic">Hertz</hi>: animi et codevorat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: animi et corporis devorat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> animi et corporis devorarat<note>devorarat <hi rend="italic">Angelius</hi>: devorabat <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)</note>; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse<note>esse <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="24"><p><reg>ex</reg> his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius <add>consorti</add>onis<note>consortionis <hi rend="italic">scripsi</hi> (consensionis? §87): sermonis <hi rend="italic">codd.</hi>: sermonum <hi rend="italic">Hertz</hi>: nidoris <hi rend="italic">Eberhard,</hi> sodalitatis <hi rend="italic">Probst</hi>: abdominis <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">in Pis.</hi> §66)</note> indicia redolerent<note>redoleret <hi rend="italic">Manutius</hi></note>, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis<note>rugis <hi rend="italic">Matthias</hi> (<hi rend="italic">in Sen.</hi> §15)</note> exspectandum<note>esse exspect. <hi rend="italic">G</hi></note>, mali quidem certe nihil pertimescendum. <reg>sed</reg> ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili<note>ac debili <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum<note><hi rend="italic">ante</hi> cum <hi rend="italic">add. Halm</hi> sic, <hi rend="italic">Lamb. in mg.</hi> ita (vulnerari <hi rend="italic">PG</hi>)</note> hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii<note>ii <hi rend="italic">G</hi>: hii <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: hi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi></note> summi imperi nomine armati<note>armati tam <hi rend="italic">PG</hi> (<hi rend="italic">sed in P litteris</hi> ti tam <hi rend="italic">man. sec. expunctis</hi>: <hi rend="italic">unde</hi> arma <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>): armatam <hi rend="italic">Hertz</hi>: armati tantam <hi rend="italic">Maehly,</hi> arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam <hi rend="italic">alii</hi>: armati nudatam <hi rend="italic">Imelmann. Num</hi> armati universam?</note> rem publicam contrucidarunt<note>contrucidarunt <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: -averunt <hi rend="italic">edd.</hi></note>. <reg>foedus</reg> fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum<note>ictum <hi rend="italic">codd., del. Nohl</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> loquacitatem ... inretitam retardarem <hi rend="italic">Vat.</hi> §2): tantum <hi rend="italic">Koch,</hi> iustum <hi rend="italic">Weidner</hi>: sanguine ici posse <hi rend="italic">Pluygers</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> ici et sanciri posse</note> sanciri posse dicebant. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="25"><p><reg>qua</reg> re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. <milestone unit="chapter" n="11" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>hic</reg> tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam<note>eam <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (etiam)</note> nimium tarde concidere maererent. <reg>flagitabatur</reg> ab his<note>his <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (iis)</note> cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique<note>agerent, aliquid denique <hi rend="italic">ut vulg. ita distinxit B</hi></note> ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. </p></div></div></body></text></TEI>