alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni opinioni P 2 B : opinione all. : hominum opin. delere voluit Kimmig nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant gaudebant secl. Halm ( sed cf. expulerit relegarit §29: offerunt insectantur §14): plaudebant Paul. , et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti. ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione errore errore del. Halm : falsa opinione Pluygers, falsa opinione errore Ortmann hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis sermo nobis Klotz : sermonis codd. : sermo hominis Jeep : sermones ... dabant Sauppe ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus viribus viribus suppl. Wesenberg (modis b 2 Burn. 157 et ed. R. ), partibus Orell., nervis Weidner, omni vi animi Madv. : post corporis alii alia, ut portis Jacob, poris Hertz : animi et codevorat P 1 : animi et corporis devorat P 2 rell. animi et corporis devorarat devorarat Angelius : devorabat Naugerius (1) ; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse esse om. Schol. serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius consorti onis consortionis scripsi (consensionis? §87): sermonis codd. : sermonum Hertz : nidoris Eberhard, sodalitatis Probst : abdominis K. Busche ( in Pis. §66) indicia redolerent redoleret Manutius , statuebam sic, boni nihil ab illis nugis rugis Matthias ( in Sen. §15) exspectandum esse exspect. G , mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili ac debili Pluygers dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum ante cum add. Halm sic, Lamb. in mg. ita (vulnerari PG ) hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii ii G : hii P 1 : hi P 2 B summi imperi nomine armati armati tam PG ( sed in P litteris ti tam man. sec. expunctis : unde arma B Σ ): armatam Hertz : armati tantam Maehly, arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam alii : armati nudatam Imelmann. Num armati universam? rem publicam contrucidarunt contrucidarunt PB Σ : -averunt edd. . foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum ictum codd., del. Nohl ( sed cf. loquacitatem ... inretitam retardarem Vat. §2): tantum Koch, iustum Weidner : sanguine ici posse Pluygers : fort. ici et sanciri posse sanciri posse dicebant. qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam eam P rell. praeter G (etiam) nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his his P rell. praeter G (iis) cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique agerent, aliquid denique ut vulg. ita distinxit B ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.