hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata lege curiata Turnebus : legum curiata P ( sed duobus extremis litteris expunctis : legum curia B ): legum rell. consul, vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat putabat Schol. : putare P 1 . putaret rell. Num putare malebat ? , mihi iratus mihi iratus Naugerius (2): miratus (iuratus b 2 ) codd. praeter Schol. (iratus) , ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis—qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, omni inaudita libidine exsanguis exsanguis Koch (§24): insani codd. ( corr. P ex in sane): infamis Naugerius (2): enervati Karsten. Num insanientis ? ?— sed fuit profecto quaedam illa in illa P 2 B rei publicae fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus plebis nancisceretur—quid dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem eversores huius imperi, proditores perditores coni. Reid ( in Pis. §64) vestrae dignitatis, hostis bonorum omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperi ornatos esse arbitrabantur? quorum , per deos immortalis, si nondum nondum del. Pluygers : an nefanda ? scelera vulneraque inusta rei publicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini: facilius eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis. alter unguentis adfluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac veteres vexatores aetatulae suae, puteali et faeneratorum gregibus inflatus inflatus insultans O. Ribbeck , a quibus a quibus Schol. : qui P 1 : atque rell. compulsus olim, ne in in pr. Schol. : om. codd. Scyllaeo illo aeris alieni tamquam tamquam Schol. : om. codd. in in alt. del. Seyffert, secl. Muell. fretu P 1 : freto rell. Num ne in Scyllaeo illo aeris alieni ⟨iactatus⟩ fretu ? fretu ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat, contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, venditabat se operis atque ab iis se ereptum ne de ambitu causam diceret praedicabat, ab isdemque se etiam invito senatu provinciam sperare dicebat; eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur. alter , o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi veteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri. vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae causa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. nam quid ego de supercilio supercilio supero illo PB Σ dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae videbatur? tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annus annus Lamb. : antuus P ( in mg. an mantuus Σ ): mantuus, anantuus, anmantuus rell., Rhadamanthus Wunder, consulatus Schuetz, magistratus Hermann (supercilio ac nutu annus ille Landgraf ) ille niti tamquam vade vade suppl. Madv. ex Valerio Probo ( T. iv, p. 19, 18 et 30, 27) videretur. erat hic omnium sermo: est tamen rei publicae magnum firmumque subsidium; habeo quem opponam labi illi atque caeno; vultu me dius fidius conlegae sui libidinem levitatemque franget; habebit senatus in hunc annum quem sequatur; non deerit derit P auctor et dux bonis. mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum amicum et adfinem tum etiam fortem et gravem consulem. atque eorum alter fefellit neminem. quis enim clavum tanti imperi tenere et gubernacula rei publicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum, vino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum? cum is praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendentem intueri temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset.