<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="146"><p><reg>si</reg> hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. <reg>an</reg> ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? <reg>non</reg> ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me viderit, ingemescet<note>ingemescet <hi rend="italic">PG<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ingemiscet <hi rend="italic">B rell.</hi> (Vat. § 39)</note> ac pestem suam ac patris sui se<note><w type="lemma">se</w> sese <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>Hk</hi>: esse (<hi rend="italic">per compend.</hi>) <hi rend="italic">G</hi></note> dicet videre. <reg>ego</reg> vero hos<note>hos <hi rend="italic">ut C. Fr. Hermann ita k</hi>: eos <hi rend="italic">Madv.</hi>: vos <hi rend="italic">codd.</hi></note> in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="147"><p><reg>sed</reg> haec di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. <reg>vos</reg> hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum<note>improborum impetum <hi rend="italic">K. Busche</hi> (§ 62)</note> reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. <reg>qua</reg> re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis. </p></div></div></body></text></TEI>