<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="142"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="68" resp="editor"/><reg>homines</reg> Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint<note>sunt <hi rend="italic">Hks</hi></note> nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. <reg>quis</reg> Carthaginiensium pluris fuit Hannibale<note>Annib. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? <reg>hunc</reg> sui cives e civitate eiecerunt<note>eiciunt, eiciuntur <hi rend="italic">Schol.</hi></note>: nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="143"><p><reg>qua</reg> re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, <reg>maximos</reg>, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. <reg>amemus</reg> patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum<note>magnorum <hi rend="italic">P rell.</hi>: magnorumque <hi rend="italic">s edd.</hi></note> hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo <reg>hercule</reg> consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur<note>dicitur <hi rend="italic">k</hi></note>, minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut<note>aut (<hi rend="italic">ante</hi> laboribus)] ac <hi rend="italic">Orelli</hi>: et <hi rend="italic">Reid</hi></note> laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint<note>auxerunt ... defenderunt ... servaverunt <hi rend="italic">k</hi> (servarunt <hi rend="italic">w</hi>)</note> esse immortalem gloriam consecutos. </p></div></div></body></text></TEI>