homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint sunt Hks nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale Annib. P 1 consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? hunc sui cives e civitate eiecerunt eiciunt, eiciuntur Schol. : nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos , Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum magnorum P rell. : magnorumque s edd. hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur dicitur k , minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut aut ( ante laboribus)] ac Orelli : et Reid laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint auxerunt ... defenderunt ... servaverunt k (servarunt w ) esse immortalem gloriam consecutos.