<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="141"><p><reg>quod</reg> si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos<note>diiunctos <hi rend="italic">PH</hi>: disiunctos <hi rend="italic">BGk</hi></note>, non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum, conservatorem patriae<note><hi rend="italic">Num</hi> Themistoclem, illum cons. pat. ?</note>, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec<note>nec <hi rend="italic">codd.</hi>: neque <hi rend="italic">Schol.</hi></note> Aristidi<note>Aristidi <hi rend="italic">Schol.</hi>: Aristidis <hi rend="italic">P rell.</hi></note> fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere <add>optatius</add><note>optatius <hi rend="italic">scripsi</hi>: non (*n_ <hi rend="italic">P</hi>) aliud <hi rend="italic">codd.</hi>: optabilius <hi rend="italic">Schuetz</hi>: maius <hi rend="italic">Madv.</hi>: melius <hi rend="italic">Bake</hi>: praestabilius <hi rend="italic">Hirschf.</hi> (praestantius <hi rend="italic">Vat.</hi> § 8): ornatius <hi rend="italic">Paul.</hi> nobilius, laudabilius, honestius <hi rend="italic">all.</hi></note> sit quam oppugnantem rerum potiri? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="142"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="68" resp="editor"/><reg>homines</reg> Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint<note>sunt <hi rend="italic">Hks</hi></note> nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. <reg>quis</reg> Carthaginiensium pluris fuit Hannibale<note>Annib. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? <reg>hunc</reg> sui cives e civitate eiecerunt<note>eiciunt, eiciuntur <hi rend="italic">Schol.</hi></note>: nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="143"><p><reg>qua</reg> re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, <reg>maximos</reg>, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. <reg>amemus</reg> patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum<note>magnorum <hi rend="italic">P rell.</hi>: magnorumque <hi rend="italic">s edd.</hi></note> hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo <reg>hercule</reg> consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur<note>dicitur <hi rend="italic">k</hi></note>, minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut<note>aut (<hi rend="italic">ante</hi> laboribus)] ac <hi rend="italic">Orelli</hi>: et <hi rend="italic">Reid</hi></note> laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint<note>auxerunt ... defenderunt ... servaverunt <hi rend="italic">k</hi> (servarunt <hi rend="italic">w</hi>)</note> esse immortalem gloriam consecutos. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="144"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="69" resp="editor"/><reg>sed</reg> me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. <reg>video</reg> P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem<note>T. Milonem <hi rend="italic">Heine; Eberhard</hi></note>, vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac<note>deum ac <hi rend="italic">codd.</hi>: eundem <hi rend="italic">coni. Reid</hi></note> parentem statuo fortunae ac nominis mei<note>mei <hi rend="italic">P rell.</hi>: mei et <hi rend="italic">Hks</hi></note>, fratris liberorumque nostrorum<note>liberorumque nostrorum <hi rend="italic">Halm</hi>: eorumque nostr <hi rend="italic">P rell.</hi> (<hi rend="italic">in P sup.</hi> eo <hi rend="italic">est</hi> r, <hi rend="italic">unde</hi> eroumque <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>): rerumque nostrarum <hi rend="italic">Hks</hi></note>, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustissimae subitam<note><w type="lemma">subitam</w> subiit <hi rend="italic">Schol.</hi></note> acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo civi deprecantem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="145"><p><reg>atque</reg> hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. <reg>quod</reg> tantum est in me scelus? <reg>quid</reg> tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? <reg>ac</reg> si<note>Ac si <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (at si )</note> scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx<note>coniux <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>B all.</hi></note>, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram<note>certe protexeram <hi rend="italic">scripsi</hi>: certadeie (ie <hi rend="italic">expunct.</hi>) texeram <hi rend="italic">P.</hi> certa detexeram <hi rend="italic">B rell.</hi>: certe texeram <hi rend="italic">Hk</hi> c. dilexeram <hi rend="italic">Madv.</hi>: c. defenderam <hi rend="italic">Klotz</hi>: c. erexeram <hi rend="italic">Wesenberg</hi>: iacentem erexeram <hi rend="italic">Bezzenberg</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 64): certe a caede texeram <hi rend="italic">Halm</hi>: corpore texeram <hi rend="italic">Koch</hi></note>; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum. </p></div></div></body></text></TEI>