quod si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos diiunctos PH : disiunctos BGk , non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum, conservatorem patriae Num Themistoclem, illum cons. pat. ? , non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec nec codd. : neque Schol. Aristidi Aristidi Schol. : Aristidis P rell. fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere optatius optatius scripsi : non (*n_ P ) aliud codd. : optabilius Schuetz : maius Madv. : melius Bake : praestabilius Hirschf. (praestantius Vat. § 8): ornatius Paul. nobilius, laudabilius, honestius all. sit quam oppugnantem rerum potiri? homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint sunt Hks nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale Annib. P 1 consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? hunc sui cives e civitate eiecerunt eiciunt, eiciuntur Schol. : nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos , Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum magnorum P rell. : magnorumque s edd. hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur dicitur k , minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut aut ( ante laboribus)] ac Orelli : et Reid laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint auxerunt ... defenderunt ... servaverunt k (servarunt w ) esse immortalem gloriam consecutos. sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem T. Milonem Heine; Eberhard , vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac deum ac codd. : eundem coni. Reid parentem statuo fortunae ac nominis mei mei P rell. : mei et Hks , fratris liberorumque nostrorum liberorumque nostrorum Halm : eorumque nostr P rell. ( in P sup. eo est r, unde eroumque B Σ ): rerumque nostrarum Hks , in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustissimae subitam subitam subiit Schol. acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo civi deprecantem. atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? ac si Ac si codd. praeter k (at si ) scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx coniux P 1 B all. , frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram certe protexeram scripsi : certadeie (ie expunct. ) texeram P. certa detexeram B rell. : certe texeram Hk c. dilexeram Madv. : c. defenderam Klotz : c. erexeram Wesenberg : iacentem erexeram Bezzenberg ( cf. § 64): certe a caede texeram Halm : corpore texeram Koch ; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.