<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="134"><p><reg>in</reg> quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. <reg>facit</reg> apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. <reg>quae</reg> res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate<note>iste ... cupiditate <hi rend="italic">del. Madv., Halm.</hi></note>? <reg>familiam</reg> gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. <reg>hac</reg> exspectatione elatus homo flagrans cupiditate<note>Est enim nimia gl. cup. <hi rend="italic">Jeep</hi></note> gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. <reg>si</reg> ob <add>eam</add><note>eam <hi rend="italic">suppl. ed. Ascens.</hi> 1531</note> causam peccaret, pro<note>peccaret pro <hi rend="italic">Orelli</hi>: pecc. et pro <hi rend="italic">codd.</hi></note> recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem<note>contemptio nonne quem n_ nequē <hi rend="italic">G</hi>: contemptio ne non quem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter P<hi rend="superscript">1</hi>,</hi> contemptionem (<hi rend="italic">litt.</hi> m <hi rend="italic">expunct.</hi>) non neque quem (neque <hi rend="italic">expunct.</hi>): contemptio non quem <hi rend="italic">Garat.</hi>: contemptio hominumque non <hi rend="italic">Paul</hi></note> habitura sit exitum pertimescit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="135"><p><reg>sed</reg> habet defensiones duas: primum <q>do,</q> inquit, <q>bestiarios: lex scripta<note>est scripta <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531</note> de gladiatoribus.</q> <reg>festive</reg>! <reg>accipite</reg> aliquid etiam acutius. <reg>dicet</reg> se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. <reg>praeclara</reg> aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. <reg>verum</reg> utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. <reg>quem</reg> non tam admiror, quod meam legem contemnit<note>contemnit <hi rend="italic">Madv</hi>: contempnet <hi rend="italic">P rell.</hi>: contemnat <hi rend="italic">edd. vett.</hi> sic <hi rend="italic">Madv.</hi>: si <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: se <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: <hi rend="italic">om. Lamb.</hi></note> hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. <reg>etiamne</reg> eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? <reg>et</reg> aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima<note>optima <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! <milestone unit="chapter" n="65" resp="editor"/><reg>et</reg> cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. <reg>non</reg> ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis. </p></div></div></body></text></TEI>