in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate iste ... cupiditate del. Madv., Halm. ? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate Est enim nimia gl. cup. Jeep gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob eam eam suppl. ed. Ascens. 1531 causam peccaret, pro peccaret pro Orelli : pecc. et pro codd. recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem contemptio nonne quem n_ nequē G : contemptio ne non quem P 2 rell. praeter P 1 , contemptionem ( litt. m expunct. ) non neque quem (neque expunct. ): contemptio non quem Garat. : contemptio hominumque non Paul habitura sit exitum pertimescit? sed habet defensiones duas: primum do, inquit, bestiarios: lex scripta est scripta ed. Ascens. 1531 de gladiatoribus. festive ! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit contemnit Madv : contempnet P rell. : contemnat edd. vett. sic Madv. : si P 1 : se P 2 rell. : om. Lamb. hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima optima om. Schol. lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! et cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.