<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="132"><p rend="indent"><reg>habes</reg> igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. <reg>non</reg> est <q>natio,</q> ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc <q>nationem</q> deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem<note>hominem et a caede ab. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (ab omni vi <hi rend="italic">Halm</hi>)</note>, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. <reg>nihil</reg> profecit de universis: de me<note>de (<hi rend="italic">ante</hi> me) <hi rend="italic">om. P et codd. pler.</hi></note> agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="133"><p><milestone unit="chapter" n="64" resp="editor"/><reg>sed</reg> postea mihi<note>mihi uni <hi rend="italic">Lehmann</hi> (mihi anullo <hi rend="italic">G</hi>)</note> nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. <reg>ille</reg> ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de <add>me</add> ficti<note>de me ficti <hi rend="italic">Manut.</hi>: defecti <hi rend="italic">codd.</hi>: ficti, <hi rend="italic">quod etiam coni. Manut., malit Madv.</hi></note> adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae<note>illum meae <hi rend="italic">Schol. et Naugerius</hi> (2): illius meae <hi rend="italic">P rell.</hi> (illius me <hi rend="italic">G</hi>)</note> proscriptionis, quam adiuvabat<note>quam adiuv. <hi rend="italic">secl. Eberhard</hi>: quam adiuv. Sex. Clodius <hi rend="italic">Bake</hi></note>, Sex. Clodius<note><w type="lemma">Clodius</w> Cohelius <hi rend="italic">P</hi>: Clohelius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>, homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret<note>tabulam esse se scriptorem diceret <hi rend="italic">G</hi>: toambuam (<hi rend="italic">num</hi> tubam et bucinam ?) essese script. esse dic. <hi rend="italic">P rell.</hi>: tabulam, sese ser. dic. <hi rend="italic">Halm</hi>: baiulum esse se ser. <del>esse</del> dic. <hi rend="italic">Klotz</hi>: ut illius proscript. ... ambo una sese scriptores esse dic. <hi rend="italic">Madv.</hi>: ut illius proscript. ... tubam Vatinium (<hi rend="italic">aut</hi> illum), sese scriptorem esse diceret <hi rend="italic">Mueller</hi></note>; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. <reg>de</reg> quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. <reg>quis</reg> nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut<note>petierit aut <hi rend="italic">secl. Madv.</hi>: petat aut <hi rend="italic">Pantagathus; Vat.</hi> § 37</note> petiturus sit dare. </p></div></div></body></text></TEI>