<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="131"><p><reg>quod</reg> certe, si est aliqui sensus in morte praeclarorum virorum, cum omnibus Metellis tum vero uni viro fortissimo et praestantissimo civi gratissimum, fratri suo, fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum. <milestone unit="chapter" n="63" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>reditus</reg> vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem<note>reditusque natalis, idem <hi rend="italic">Baiter</hi> (<hi rend="italic">ad Att.</hi> iii. 20, § 1): reditus qui nat. idem <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (idem dies reditus mei fuisset qui et natalis meus): reditusque, nat. idem <hi rend="italic">Gruter, Madv.</hi>: reditusque, qui nat. idem <hi rend="italic">Kays.</hi>: natalis <hi rend="italic">post Lamb. dupl. Hertz</hi></note> carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem <reg>salutis</reg><note>Salutis <hi rend="italic">Manut. auct. Koch</hi> (<hi rend="italic">ad Att.</hi> iv. 1, § 4): ut scitis <hi rend="italic">codd.</hi>: ut scitis, Salutis <hi rend="italic">Heine</hi>: ut scitis, aedis Salutis <hi rend="italic">Halm</hi></note>, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum<note><w type="lemma">doct.</w> fortissimorum <hi rend="italic">coni. Garat.</hi>: dulciss. <hi rend="italic">Buechner</hi> M. <hi rend="italic">suppl. Halm</hi></note> virorum, <add>M.</add> Laeni<note><w type="lemma">Laeni</w> laeli <hi rend="italic">codd.</hi></note> Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. <reg>cunctae</reg><note>Cunctae <hi rend="italic">Jeep</hi>: cumque <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">del. Madv.</hi>): tum vero <hi rend="italic">Eberhard</hi></note> itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="132"><p rend="indent"><reg>habes</reg> igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. <reg>non</reg> est <q>natio,</q> ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc <q>nationem</q> deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem<note>hominem et a caede ab. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (ab omni vi <hi rend="italic">Halm</hi>)</note>, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. <reg>nihil</reg> profecit de universis: de me<note>de (<hi rend="italic">ante</hi> me) <hi rend="italic">om. P et codd. pler.</hi></note> agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="133"><p><milestone unit="chapter" n="64" resp="editor"/><reg>sed</reg> postea mihi<note>mihi uni <hi rend="italic">Lehmann</hi> (mihi anullo <hi rend="italic">G</hi>)</note> nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. <reg>ille</reg> ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de <add>me</add> ficti<note>de me ficti <hi rend="italic">Manut.</hi>: defecti <hi rend="italic">codd.</hi>: ficti, <hi rend="italic">quod etiam coni. Manut., malit Madv.</hi></note> adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae<note>illum meae <hi rend="italic">Schol. et Naugerius</hi> (2): illius meae <hi rend="italic">P rell.</hi> (illius me <hi rend="italic">G</hi>)</note> proscriptionis, quam adiuvabat<note>quam adiuv. <hi rend="italic">secl. Eberhard</hi>: quam adiuv. Sex. Clodius <hi rend="italic">Bake</hi></note>, Sex. Clodius<note><w type="lemma">Clodius</w> Cohelius <hi rend="italic">P</hi>: Clohelius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>, homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret<note>tabulam esse se scriptorem diceret <hi rend="italic">G</hi>: toambuam (<hi rend="italic">num</hi> tubam et bucinam ?) essese script. esse dic. <hi rend="italic">P rell.</hi>: tabulam, sese ser. dic. <hi rend="italic">Halm</hi>: baiulum esse se ser. <del>esse</del> dic. <hi rend="italic">Klotz</hi>: ut illius proscript. ... ambo una sese scriptores esse dic. <hi rend="italic">Madv.</hi>: ut illius proscript. ... tubam Vatinium (<hi rend="italic">aut</hi> illum), sese scriptorem esse diceret <hi rend="italic">Mueller</hi></note>; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. <reg>de</reg> quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. <reg>quis</reg> nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut<note>petierit aut <hi rend="italic">secl. Madv.</hi>: petat aut <hi rend="italic">Pantagathus; Vat.</hi> § 37</note> petiturus sit dare. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="134"><p><reg>in</reg> quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. <reg>facit</reg> apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. <reg>quae</reg> res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate<note>iste ... cupiditate <hi rend="italic">del. Madv., Halm.</hi></note>? <reg>familiam</reg> gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. <reg>hac</reg> exspectatione elatus homo flagrans cupiditate<note>Est enim nimia gl. cup. <hi rend="italic">Jeep</hi></note> gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. <reg>si</reg> ob <add>eam</add><note>eam <hi rend="italic">suppl. ed. Ascens.</hi> 1531</note> causam peccaret, pro<note>peccaret pro <hi rend="italic">Orelli</hi>: pecc. et pro <hi rend="italic">codd.</hi></note> recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem<note>contemptio nonne quem n_ nequē <hi rend="italic">G</hi>: contemptio ne non quem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter P<hi rend="superscript">1</hi>,</hi> contemptionem (<hi rend="italic">litt.</hi> m <hi rend="italic">expunct.</hi>) non neque quem (neque <hi rend="italic">expunct.</hi>): contemptio non quem <hi rend="italic">Garat.</hi>: contemptio hominumque non <hi rend="italic">Paul</hi></note> habitura sit exitum pertimescit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="135"><p><reg>sed</reg> habet defensiones duas: primum <q>do,</q> inquit, <q>bestiarios: lex scripta<note>est scripta <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531</note> de gladiatoribus.</q> <reg>festive</reg>! <reg>accipite</reg> aliquid etiam acutius. <reg>dicet</reg> se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. <reg>praeclara</reg> aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. <reg>verum</reg> utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. <reg>quem</reg> non tam admiror, quod meam legem contemnit<note>contemnit <hi rend="italic">Madv</hi>: contempnet <hi rend="italic">P rell.</hi>: contemnat <hi rend="italic">edd. vett.</hi> sic <hi rend="italic">Madv.</hi>: si <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: se <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: <hi rend="italic">om. Lamb.</hi></note> hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. <reg>etiamne</reg> eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? <reg>et</reg> aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima<note>optima <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! <milestone unit="chapter" n="65" resp="editor"/><reg>et</reg> cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. <reg>non</reg> ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis. </p></div></div></body></text></TEI>