<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="128"><p><reg>hunc</reg> ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis<note>quis <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (quid): qui <hi rend="italic">klotzio auct. Halm all.</hi></note> me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? <reg>quem</reg> enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? <reg>cuius</reg> umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? <reg>de</reg> me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam<note>salvam esse <hi rend="italic">G</hi></note> vellent convocarentur. <reg>quod</reg> numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. <reg>quem</reg> curia magis requisivit, quem forum luxit? <reg>quem</reg> aeque ipsa tribunalia desideraverunt? <reg>omnia</reg> discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. <reg>quis</reg> est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="129"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="61" resp="editor"/><reg>nam</reg> quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg> factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones<note>atque regiones <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit<note>continuavit <hi rend="italic">coni. Reid</hi></note>, de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. <reg>qua</reg> gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen<note>tum <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> illud addidit, ut, si<note>ut si <hi rend="italic">G</hi>: nisi <hi rend="italic">P rell.</hi></note> diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata. <milestone unit="chapter" n="62" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>decrevit</reg> eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut<note>ut <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> idem<note>idem <hi rend="italic">P rell.</hi>: eidem <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">ut PBG in l.</hi> 21)</note> ad res redeuntes ut venirent rogarentur. </p></div></div></body></text></TEI>