hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis quis codd. praeter P 1 (quid): qui klotzio auct. Halm all. me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam salvam esse G vellent convocarentur. quod numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. quem curia magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis? nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones atque regiones om. Schol. tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit continuavit coni. Reid , de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen tum Lamb. illud addidit, ut, si ut si G : nisi P rell. diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata. decrevit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut ut om. Schol. idem idem P rell. : eidem Halm ( ut PBG in l. 21) ad res redeuntes ut venirent rogarentur.